monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > Genesis, 49 > bnf8562.10 > bnf10439.153 v > bnf12590.126 > 29
Ambrosius, De Nabuthae, § 28 <<<     >>> § 30

Ambrosius, De Nabuthae, § 29

1 Naturae ipsius nescit munia nec somni ipsius uices nouit aut cibi fungitur suauitate, cuius nullum est inmune seruitium; dulcis enim somnus serui, et si modicum et si multum edat, et satiato diuitiis non est qui sinat eum dormire.
2 excitat eum cupiditas, exagitat cura peruigil aliena rapiendi, torquet inuidia, mora uexat, sterilitas prouentuum infecunda perturbat, sollicitat abundantia.
3 unde illi diuiti, cuius possessio uberes fructus adtulit, qui cogitauit intra se dicens: quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? et dixit: hoc faciam, destruam horrea et maiora faciam, et illo congregabo omnia quae nata sunt mihi et dicam animae meae: anima.
4 habes multa bona in annos multos posita: requiesce, manduca, bibe, epulare; respondit deus: stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti cuius erunt? ne ipse quidem deus eum dormire permittit.
Ambrosius HOME

bnf1732.333